Şarkının sözleri aşağıdadır Ave generosa , sanatçı - Estampie, Хильдегарда Бингенская çeviriyle birlikte
Çevirili orijinal metin
Estampie, Хильдегарда Бингенская
Ave, generosa
Gloriosa
Et intacta puella;
Tu, pupilla castitatis
Tu, materia sanctitatis
Que Deo placuit!
Nam hec superna infusio
In te fuit
Quod supernum verbum
In te carnem induit
Tu, candidum lilium
Quod Deus ante omnem creaturam
Inspexit
O pulcherrima
Et dulcissima;
Quam valde Deus in the delectabatur!
Cum amplexione caloris sui
In te posuit ita quod filius eius
De te lactatus est
Venter enim tuus
Gausium habuit
Com omnis celestis symphonia
De te sonuit
Quia, virgo, filium Dei portasti
Ubi castitas tua in Deo claruit
Viscera tua gaudium habuerunt
Sicut gramen super quod ros cadit
Cum ei viriditatem infudit;
Ut et in te factum est
O mater omnis gaudii
Nunc omnis Ecclesia
In gaudio rutilet
Ac in symphonia sonet
Propter dulcissimam virginem
Et laudibilem Mariam
Dei genitricem.
Amen
Farklı dillerde şarkılar
Tüm dillere yüksek kaliteli çeviriler
İhtiyacınız olan metinleri saniyeler içinde bulun